Verna Probatio Latinitatis - XIX Aprilis anno MMVI
UNIVERSITY OF TORONTO
Ph.D. Level Medieval Latin Examination
19 April 2006
Translate ALL FOUR passages. The examination has been set for two hours, but you may take an extra hour if you wish. Each question will be given equal weight in the final assessment. The use of dictionaries is NOT permitted. Please write on alternative lines, on one side of the paper only. DO NOT USE PENCIL.
1. Frederick Barbarossa, friend of scholars
Omnibus qui causa studiorum peregrinatur scolaribus et maxime divinarum atque sacrarum legum professoribus hoc nostre pietatis beneficium indulgemus, ut ad loca, in quibus litterarum exercentur studia, tam ipsi quam eorum nuntii veniant et habitent in eis securi. Dignum namque existimavimus, ut, cum bona facientes nostram laudem atque protectionem mereantur, eos, quorum scientia illuminatur mundus ad obediendum deo et nobis, eius ministris, vita subiectorum informatur, quadam speciali dilectione ab omni iniuria defendamus. Quis eorum non misereatur, cum amore scientie facti exules de divitibus pauperes semetipos exinaniunt, vitam suam omnibus periculis exponunt, et a vilissimis sepe hominibus - quod graviter ferendum est - corporales iniurias sine causa perferunt? Hac igitur generali et in eternum valitura lege decernimus, ut nullus de cetero tam audax inveniatur, qui aliquam scolaribus iniuriam inferre presumat, nec ob alterius eiusdem provincie delictum, quod aliquando ex perversa consuetudine factum audivimus, aliquod dampnum eis inferat.
2. Eriugena on how Eve was deceived by the tree of knowledge
Malitia siquidem per se deformitas quaedam est et abhominabilis turpitudo. Quam si per se ipsam errans sensus cognosceret, no solum non sequeretur neque ea delectaretur, uerum etiam fugeret et abhorreret. Errat autem insipiens sensus, ac per hoc decipitur, credens malum bonum et pulchrum esse et ad usum suaue. Verbi gratia, ut aliquo utamur exemplo, phantasia auri uel cuiuspiam sensibilis materiae corporeo sensui imprimitur. Ipsa phantasia pulchra atque formosa uidetur, quia de creatura bona extrinsecus assumpta est, sed mulier (hoc est carnalis sensus) decipitur et delectatur, non sentiens latentem sub ipsa falsa et phantastica pulchritudine malitiam, hoc est philargiam, quae est "radix omnium malorum." Qui uiderit mulierem ad concupiscendam eam," dominus inquit, "iam moechatus est in corde suo." Ac si aperte diceret: Qui phantasiam de forma feminea suo carnali infigit sensui, iam moechatus est in cogitatione sua, appetens turpitudinem libidinis, quae se latenter attrahit sub falsa illa muliebris formae imaginatione.
3. Poggio Bracciolini mocks stylistic rigidity
Cum coenaremus in palatio Pontificis, nonnulli inter quos et secretarii erant, orto sermore de eorum ignorantia quorum doctrina omnis ac scientia pendet ex scriptis formulis, neque earum causas afferunt, sed tantum dicunt sic scriptum superiores stylo reliquisse, Carol Bononiensis, vir admodum festivus, "Hi simillimi sunt," inquit, "notarii cuiusdam" (et nomen retulit) "concivis mei; ad quem cum suo accessissent contractus venditionis inter eos conficiendi gratia, atque ille, sumpto calamo, scribere incipiens quaesisset eorum nomina, et alter Ioannes, Philippus alter sibi nomen esse dixissent, respondit e vestigio notarius, id instrumentum (ita enim appellatur) confici inter se non posse. Quaerentibus illis causam, 'Nisi,' inquit, 'venditor Conradus, emptor vero Titius vocetur' (haec enim sola nomina in forulis suis didicerat), 'rogari aut iure consistere hic contractus nequit.' Abierunt illi ad alium relicto homine insulo, qui se crimen falsi subire existimavit, si scripta in forumulis suis nomina commutasset."
4. Paulinus of Nola prays for help in being a Christian
Omnipotens genitor rerum, cui summa potestas,
exaudi si iusta precor: ne sit mihi tristis
ulla dies, placidam nox rumpat ulla quietem.
Nec placeant aliena mihi, quin et mea prosint
supplicibus nullusque habeat mihi uota nocendi
aut habeat nocitura nihil. Male uelle facultas
nulla sit ac bene posse adsit tranquilla potestas.
Mens contenta suo nec turpi dedita lucro
uincat corporeas casto bene conscia lecto
inlecebras, turpesque iocos obscenaque dicta
oderit illa nocens et multum grata malignis
auribus effuso semper rea lingua ueneno.
Non obitu adfligar cuiusquam aut funere crescam.
Inuideam numquam cuiquam nec mentiar umquam.
Adsit laeta domus epulisque adludat inemptis
uerna satur fidusque comes nitidusque minister,
morigera et coniunx caraque ex coniuge nati.
Moribus haec castis tribuit deus, hi sibi mores
perpetuam spondet uentura in saecula uitam.
